[12] EPISTOLA XII.

Reverendis ac Egregiis

D. D. DECANO

seu

VICE-DECANO,

& Capitulo Ecclesiae beatae Mariae Trajectensis, Dominis & Praeceptoribus honorandis.

Reverendi ac Egregii Viri, Domini ac Praeceptores mei plurimum observandi; post debitam commendationem. Literas Dominat. V. in profesto Mathiae Apostoli scriptas, lator praesentium mihi existenti Antverpiae exhibuit. Quarum tenori satisfaciendo mitto copias potestatis transferendi theolonea Episcopo Trajectensi dudum concessae: de quibus ad eum solum finem feci mentionem, ut si pro voto nostro literas juxta minutam alias conceptam nequeamus obtinere. Quod tunc pro simili potestate possemus instare. Et quamvis habeam literas clausas hujus Curiae continentes avisamentum Curiae Hollandiae, & similiter hujus curiae (quas mihi aperire non licet) directas Caesari in effectu sonantes, sicuti ex amicis secreto edidici, quod Caesar possit complacere petitioni V. Dom. confirmando eis de novo theoloneum pro quanto actu utuntur & hactenus pacifice usi sunt: Attamen persisto adhuc pro alijs literis ad Caesarem ut commendetur, quod concedere dignetur suas literas per omnia juxta minutam conceptam, quarum Dom. V. habuerunt copiam: & prout habere desiderant. Et quia materia haec concernit directe Imperatorem, & non hanc Burgundiae Domum, sic isti non possunt concedere sigillum imperii. Quare voluerunt hoc committere Illustrissimo Principi D. Ferdinando tamquam Vicario generali & Principibus Imperii. Sed, uti edoceor, formidarem graves expensas, quas Camera pro taxis suis & Dominus Moguntinus & alii Principes pro juribus sigilli exigerent. Sed visum est consultius per amicos id temptare apud ipsum Caesarem in Hispaniis, qui similiter penes se habet principale sigillum; quas autem expensas illic oporteret subire, incertum habeo: sed decreveram illuc omnia mittere, experirique prius, an gratioso modo obtineri possit, antequam aliqua fieret expeditio, & habito responso Dom. V. desuper avisare; nisi forsan eis placeret, quod scriberem, si in forma petita pro quadraginta aut quinquaginta aureis obtineri posset, & pro x. aut xii. aureis pro bibali secretarii, qui conficiet literas & sollicitabit, hoc poterint cum aliquo occurrente nuncio, qui ex eam venturus erit, mihi significare. Expensae autem usque modo factae paucae sunt & modicae, & si obtinuero literas clausas magis favorabiles, pro quibus sollicitat etiam D. Audienciarius Dublioul, & qui eas tunc conficiet pro maiore auctoritate illi forsan dandi forent angelotus vel duo ducati propter honorem, quia pro collegio vel communitate. Sed vero non obtinuero, nihil dabo. Sed tamen scribam ad Hispanias & mittam literas avisamentorum ad videndum, quid obtinere licebit. Et si in aliquo alio potero Dominationibus V. inservire, praecipiant ac feliciter valeant. Ex Mechlinia II. Martij. MDXXIII.

U.D. Deditus Servitor

W. Heda